The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 6 › Leviticus 6:29

Leviticus 6:29

Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est. + 6.29 Omnis masculus, etc. Sacerdos integrum sacrificium offerens et comedens, Christus est, qui nostram pœnitentiam offert, et comedit peccatorum salutem. Carnes autem sacrificii, quia pertinent ad pœnitentiam, omnis masculus de sacerdotibus comedit, fortis, scilicet et strenuus, cui dicitur: Viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum Psal. 26..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All the males among the priests shall eat thereof: it is most holy.

In Context

28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua. + 6.28 Vas autem fictile, etc. Infirmus: scilicet, imbecillis, qui peracta pœnitentia relabitur ad peccata, his confringendus est terrore judicii.

30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. + 6.30 Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..

Read all of Leviticus 6

Cross References

Leviticus 6:17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. + 6.17 Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.

Numbers 18:10In sanctuario comedes illud: mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 6:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 6:28Leviticus 6Leviticus 6:30 →