The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 6 › Leviticus 6:17

Leviticus 6:17

Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. + 6.17 Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It shall not be baken with leaven. I have given it unto them for their portion of my offerings made by fire; it is most holy, as is the sin offering, and as the trespass offering.

In Context

16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi. + 6.16 Reliquam, etc., ut non ex toto a theologia cessemus, quia summa scientiæ in futurum conversatur. In loco. Ecclesia, quæ est introitus et vestibulum cœli, in ea oportet de divinitate loqui, unde psal. LXVII: In ecclesiis benedicite Deo, est quisque sibi domestica ecclesia, dum a terrenis negotiis cessat: hic sibi de Deo loqui et theologiam exercere potest. Tales sunt quibus pars sacrificii datur, de Deo, scilicet, meditari et loqui.

18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. + 6.18 Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio. AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio. ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane. Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.

Read all of Leviticus 6

Cross References

Exodus 29:37Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

Leviticus 2:3Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini. + 2.3 De sacrificio, etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in cœlis abscondita, in Christoque reposita scientia, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi Col. 2.. Aaron, montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans

Leviticus 6:25Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

Leviticus 7:1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

Numbers 18:9Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. + 18.9 Et hoc sit vobis ex his quæ sanctificantur sanctis de sacrificiis, etc. ID. Spiritus sanctus ita sanctus est, etc., usque ad tertio autem loco ex hoc fructu diligere debeo etiam inimicos meos. ID., hom. 11. Primitias omnium frugum sacerdotibus lex mandat offerri, etc., usque ad invenies apud Mosen legis titulo signari. ID. Ubi vero dicit: Non occides, Non adulterabis, et hujusmodi, legis titulum non præmisit. Hæc enim mandata sunt, et ideo non exinaniuntur apud discipulos Evangelii, sed implentur. Non enim mandatum, sed lux umbram habere futurorum dicitur bonorum ID. Notandum vero quod lex dupliciter dicitur. Generaliter enim omnia hæc, mandatum, justificationes, præcepta, testimonia, judicia lex dicuntur. Specialiter autem aliqua pars eorum quæ in lege scripta sunt, ut supra dicta. Generaliter vero lex significatur, cum dicitur: Non veni solvere legem, sed adimplere Matth. 5.. Et alibi: Plenitudo legis est dilectio Rom. 13.. Omnia enim quæ in lege scripta sunt legem nominavit. ID. Alibi quoque: Juste, inquit, sectare quod justum est Deut. 16.. Et quid opus est etiam in his allegoriam quærere, cum ædificet littera? ID. Quæro quoque si aliqua, etc., usque ad adjecit tamen Apostolus: Hæc autem sunt allegorica Gal. 4.. Omnis oblatio, etc. ID. Est autem sapientis scribæ et docti de regno Dei, ut sciat de his thesauris proferre nova et vetera, et quomodo penitus litteram occidentem abjiciat et spiritum vivificantem requirat Matth. XIII; I Cor. 3., aut confirmet utilem et necessariam litteræ doctrinam, aut manente historia etiam mysticum sensum introducat, sicut in præsenti loco. ID. Utile est enim sacerdotibus Evangelii offerre primitias, etc., usque ad discipulis autem dicitur: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. ID. Christus nos redemit de maledicto legis, non de maledicto mandati vel testimonii, vel judiciorum, ne scilicet subjecti essemus circumcisioni carnis et sabbatorum observationi, et hujusmodi quæ continentur in lege, non in mandatis Galat. 3.. Abundat ergo justitia nostra, plus quam scribarum et Pharisæorum Matth. 5.; et illi de fructibus terræ gustare non audent, priusquam primitias sacerdotibus offerant, et Levitis decimas separent: ego autem nihil horum faciens, fructibus terræ ita abutar, ut sacerdos et Levita et Dei altare non sentiat. ID. Petrus quoque et Paulus, etc., usque ad et singularum Ecclesiarum eligit et offert primitias. ID. Quisquis etiam doctor, quia docet, prædicat et instruit auditores, agrum Ecclesiæ suæ, id est, credentium corda videtur excolere. Habet quoque culturæ suæ fructum, et in fructu electum aliquem et præcipuum, quem quasi primitias offerat, et alium pro primogenitis, alium pro decimis. ID. Habet forte aliquis primogenitos et inferiores, quos neque pro primitiis, neque pro primogenitis, sed pro decimis possit offerre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 6:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 6:16Leviticus 6Leviticus 6:18 →