Leviticus 7:14
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, + 7.14 Offeretur Domino, et erit sacerdotis, etc. LXX: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est Rom. 9.. Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiæ offerendæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:
Cross References
Leviticus 6:26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Numbers 18:8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.
Numbers 18:24decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
Numbers 31:41Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,