The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:13

Leviticus 7:13

panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Besides the cakes, he shall offer for his offering leavened bread with the sacrifice of thanksgiving of his peace offerings.

In Context

12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: + 7.12 Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.

14ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem, + 7.14 Offeretur Domino, et erit sacerdotis, etc. LXX: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est Rom. 9.. Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiæ offerendæ sunt.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Amos 4:5Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

1 Timothy 4:4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:12Leviticus 7Leviticus 7:14 →