The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:16

Leviticus 7:16

Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: + 7.16 Si voto vel sponte, etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo præcipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. Eadem similiter. Quia quidam post hujus vitæ finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam sæculum mille annorum in quo Jerusalem ædificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: Quæcunque anima tali se edulio contaminaverit, etc. Sed et si quid, etc. ORIG., ubi supra. Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if the sacrifice of his offering be a vow, or a voluntary offering, it shall be eaten the same day that he offereth his sacrifice: and on the morrow also the remainder of it shall be eaten:

In Context

15cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. + 7.15 Cujus carnes eadem comedentur die, etc. ORIG., ubi supra. Alius animæ cibus est lactis, etc., usque ad: Sint, inquit, nova et vetera. Usque mane. Futurum sæculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus sæculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.

17quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. + 7.17 Tertius invenerit dies. Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3..

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 22:18Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos: Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, + 22.18 Homo de domo Isræl, etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina ædificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo ideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit hæc oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quæ est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi.

Leviticus 22:29Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,

Numbers 15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:

Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.

Deuteronomy 12:26Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:15Leviticus 7Leviticus 7:17 →