The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:17

Leviticus 7:17

quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet. + 7.17 Tertius invenerit dies. Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the remainder of the flesh of the sacrifice on the third day shall be burnt with fire.

In Context

16Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: + 7.16 Si voto vel sponte, etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo præcipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. Eadem similiter. Quia quidam post hujus vitæ finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam sæculum mille annorum in quo Jerusalem ædificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: Quæcunque anima tali se edulio contaminaverit, etc. Sed et si quid, etc. ORIG., ubi supra. Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam.

18Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Genesis 22:4Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: + 22.4 Die autem tertio. HIER. ubi supra. Notandum quia de Geraris usque ad montem Moria, id est sedem templi, iter trium dierum sit: et Abraham illuc die tertio pervenisse dicitur. Male ergo putant Abraham illo tempore habitasse apud quercum Mambre, cum ad montem Moria vix unius diei plenum iter sit. Triduum quo venerunt ad locum sacrificii, tres ætates significat, ante legem, ab Abraham usque ad Mosen; sub lege, a Mose usque ad Joannem; inde usque ad Dominum; et quidquid restat, tertius dies est gratiæ, in qua tertia ætate sacrificium completum est Christi.

Exodus 19:11Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. + 19.11 In die enim tertia, etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..

Leviticus 6:22sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari. + 6.22 Sacerdos. LXX: Sacerdos unctus pro eo ex filiis ejus faciet ea. Christus enim pro Aaron est, non in loco ejus, quia transtulit in se sacerdotium, et abstulit Aaron. Ex filiis ejus, quia de Jacob per Mariam descendit et ex eadem tribu. Qui patri. Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia Rom. 11.. Dominus enim gloriæ crucifixus est, et incarnati Verbi passio est, quæ fuit in carne Christi: Qui semetipsum totum exinanivit, formam servi accipiens et obediens patri usque ad mortem crucis.

Leviticus 19:6eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero: quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.

Hosea 6:2quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:16Leviticus 7Leviticus 7:18 →