The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:23

Leviticus 7:23

Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis. + 7.23 Adipem ovis, etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec pœnitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. AUG., quæst. 21 in Levit. tom. 3. Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Speak unto the children of Israel, saying, Ye shall eat no manner of fat, of ox, or of sheep, or of goat.

In Context

22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. + 7.24 In varios usus. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fœdasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisæus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri homines, etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt vitam in terris.

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 3:16adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

Leviticus 4:8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:

Deuteronomy 32:38de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum: surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

1 Samuel 2:29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?

Romans 8:13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. + 8.13 Si autem Spiritu. Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:22Leviticus 7Leviticus 7:24 →