The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 8 › Romans 8:13

Romans 8:13

Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. + 8.13 Si autem Spiritu. Vel Spiritu sancto vel nostro: quod tamen non est, nisi agente Spiritu sancto.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if ye live after the flesh, ye shall die: but if ye through the Spirit do mortify the deeds of the body, ye shall live.

In Context

12Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.

14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. + 8.14 Aguntur. Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiæ impelluntur. AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2. Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.

Read all of Romans 8

Cross References

Romans 6:21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est. + 6.21 Quem ergo fructum. Hæc rememoratio facit priora abhorrere, et magis obnoxios gratiæ. Erubescitis. Est enim quædam temporalis confusio, scilicet, perturbatio animi respicientis peccata sua, et respectione horrentis, et horrore erubescentis, et erubescendo corrigentis. Finis illorum, etc. Quia mors est digna retributio pro peccato: sed vita æterna, quæ est finis justorum, sola gratia datur per Christum, quia et merita ex gratia, et reddetur gratia pro gratia.

Romans 7:5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. + 7.5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.

Romans 8:4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. + 8.4 Ut justificatio. Ita damnatur peccatum per Christum ut justitia quam lex Moysi promisit consummaretur.

Galatians 5:19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

Galatians 6:8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. + 6.8 Qui seminat in carne addit sua. Cum vero dicit, in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu. AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.

Ephesians 4:30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. + 4.30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 8:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 8:12Romans 8Romans 8:14 →