Leviticus 7:25
Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. + 7.25 Si quis adipem, etc. ORIG. Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur Rom. 11.. Sanguis autem Judæorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahæ, sed tantum de sanguine ejus descendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
Cross References
Exodus 29:25Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
Leviticus 7:20Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
Leviticus 7:27Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.