Exodus 29:25
Suscipiesque universa de manibus eorum: et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Cross References
Exodus 29:41Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis:
Leviticus 1:13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino. + 1.13 Omnia adolebit. Hæc omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quæ de intelligibili altari Dominici corporis dictæ sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus. Et odorem. Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitæ nostræ conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.
Leviticus 2:9Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino:
Leviticus 3:3Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: + 3.3 Adipem qui, etc. ID. Oportet intelligibilem adipem offerri, etc., usque ad et per deliberationem massam sanctificemus. Vitalia. LXX: Ventrem, id est cor, cujus secundo facit mentionem juxta LXX, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem: per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria, cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est, et duos renes, et adipem qui super eos est, id est super femora, quæ renibus sunt vicina, jubet offerri: in medio enim femoris et ventris sunt positi.
Leviticus 3:9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam + 3.9 Et caudam. LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quæ virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbæ. Columbæ enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
Leviticus 3:14Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia: