Leviticus 7:30
Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, + 7.30 Tenebit manibus, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit, etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
Cross References
Exodus 29:24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Leviticus 3:9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam + 3.9 Et caudam. LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quæ virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbæ. Columbæ enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
Leviticus 8:27tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
Leviticus 9:21pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Numbers 6:20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. + 6.20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..
Psalms 110:3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 110.3 Confessio et magnificentia opus ejus. CASS. Quasi confitebor, quia magna sunt opera Domini. Quælibet etiam opera sunt magna, si in eis videatur intentio et voluntas, quæ est confessio peccatorum, et magnificentia bonorum operum: et justitia, id est, merces, quæ juste datur. 1