Numbers 6:20
Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. + 6.20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:27Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
Leviticus 7:31qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
Leviticus 7:34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
Leviticus 10:15eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.
Numbers 5:25tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:
Psalms 16:10adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. + 16.10 Adipem. CASS. A similitudine animalium, quæ ex adipe inflantur, id est, superbiam retinuerunt, non macri, id est, non humiles, vel adipem, id est, carnalem sensum retinuerunt, vel sceleribus saginati veram intelligentiam perdiderunt, unde restat superba loqui. Os eorum locutum est superbiam. Non cor, quia sæpe iniqui quod ore defendunt, corde damnant. 1