The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 8 › Leviticus 8:24

Leviticus 8:24

Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: + 8.24 Tetigit extremum auriculæ, etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculæ ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiæ aures eorum tangendæ sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. Tetigit extremum, etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adæ carentes Unigeniti obedientiam consequamur. Manus ejus, etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quæ unguntur, destruuntur quæ non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Ægyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in cœna, deinde discipulis dedit. Fudit super altare. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur Marc. 14.. Adipem vero. Quid hæc significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he brought Aaron’s sons, and Moses put of the blood upon the tip of their right ear, and upon the thumbs of their right hands, and upon the great toes of their right feet: and Moses sprinkled the blood upon the altar round about.

In Context

23quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.

25adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

Read all of Leviticus 8

Cross References

Leviticus 14:14Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis: + 14.14 Supra extremum. Ut auditum muniat, et cautum reddat: ne amplius vocem serpentis audiat. Et pedis. Ut in conspectu Dei motio nostra et via dirigatur. His enim supradictis custoditis per sanguinem agni et fidem ejus, quæ nobis per misericordiam et compassionem ipsius donatur, intelligibilis lepra fugatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 8:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 8:23Leviticus 8Leviticus 8:25 →