bible.software › Leviticus › Leviticus 8 › Leviticus 8:25
Leviticus 8:25
adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he took the fat, and the rump, and all the fat that was upon the inwards, and the caul above the liver, and the two kidneys, and their fat, and the right shoulder:
In Context
24Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: + 8.24 Tetigit extremum auriculæ, etc. Si per Aaron Christum accipimus, extremum auriculæ ejus sanguine tactum fuit, quia Patri usque ad mortem obedivit. Si sacerdotes Ecclesiæ aures eorum tangendæ sunt, pollicesque manuum et pedum, ut eminentiam actionum et gressuum Domino consecrent. Tetigit extremum, etc. Quis sit hujus sacrificii effectus unctio aurium et manuum pedumque demonstrat: propter obedientiam quippe nostram actionesque bonas, et conversationem celebratur, ut inobedientia Adæ carentes Unigeniti obedientiam consequamur. Manus ejus, etc. Ut in bona actione confortemur. Confortantur enim quæ unguntur, destruuntur quæ non unguntur. Ubi enim unctio non fuit sanguinis immolati, percutiebatur Ægyptus. Sed prius sacerdos, et postea filii ejus ungebantur sanguine, quia Christus primus sanguinem accepit in cœna, deinde discipulis dedit. Fudit super altare. Cum enim bibit, et apostolis dedit bibere, intelligibilem sanguinem super altare, id est, corpus suum fudit. Ecclesia autem corpus Christi; unde Marcus: Et sumens, gratias agens dedit eis, et biberunt ex eo omnes, et dixit eis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur Marc. 14.. Adipem vero. Quid hæc significent, in salutari sacrificio, vel pacificorum dictum est. LXX vero pro cauda, lumbum; pro intestinis, ventriculum; et pro reticulo jecoris, pinnam epatis ediderunt: non frustra autem etiam nunc in ariete commemorantur.
26Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, + 8.26 Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.
Read all of Leviticus 8
Cross References
Exodus 29:22tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: + 29.22 Armumque dextrum. GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.
Leviticus 3:9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino: adipem et caudam totam + 3.9 Et caudam. LXX: Lumbum sine macula integrum, ne scilicet aliud offeratur Deo, aliud adversario. Sufficit enim huic ad veniam quæ virtutis sunt non agere; sin autem mala operatur, veniam non consequitur. Unde: Estote simplices sicut columbæ. Columbæ enim nimiam simplicitatem habent, malitiam nullam. Qui de bobus sacrificium offert, lumbum Deo offerre non eget: quem in bonis operibus constringit et exercet. Qui de capris immolat, non habet lumbum immaculatum quem offerat, quia eum olim peccato maculavit. Qui ergo non fuit in peccatis, immaculatum lumbum offerre potest, non qui peccator fuit. Hac causa in sacrificio pacificorum capras ab agnis distinxit.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 8:25