The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 8 › Leviticus 8:26

Leviticus 8:26

Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, + 8.26 Canistro. LXX, canistrum: consummationis, quæ est lingua Domini, quæ præcipuam perfectamque doctrinam introduxit. Non enim venit solvere legem, sed adimplere Matth. 13.. Hæc bene canistrum dicitur propter textum doctrinæ ejus, cum multa in parabolis dixerat. Erat autem et ferculum et mensa totius doctrinæ. Recte ergo de canistro consummationis mysticum panem proponit. Panem. Apostolicam doctrinam, legalemque, et propheticam. Lex enim, et prophetæ, et apostoli memoriam ejus faciunt. Lex enim dicit: Hic est panis quem dedit vobis Dominus Exod. 26.. Propheta autem: Panis ejus dabitur, etc. Isa. 33. Prophetica autem et legalis doctrina minus nutriunt quam apostolica. Unde Paulus: Posuit Deus in ecclesia primum apostolos, deinde prophetas I Cor. 12.. Apostoli autem legis et prophetarum ducunt testimonia, per quæ eis collyrida et lagana sunt subjecta. Et armum GREG. lib. I Regist., ep. 24. Sacerdos ex præcepto legis armum dextrum, etc., usque ad et in sequentibus Moyses dicit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And out of the basket of unleavened bread, that was before the LORD, he took one unleavened cake, and a cake of oiled bread, and one wafer, and put them on the fat, and upon the right shoulder:

In Context

25adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.

27tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,

Read all of Leviticus 8

Cross References

John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.

1 Timothy 2:5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 8:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 8:25Leviticus 8Leviticus 8:27 →