Leviticus 9:10
Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
Cross References
Leviticus 3:3Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: + 3.3 Adipem qui, etc. ID. Oportet intelligibilem adipem offerri, etc., usque ad et per deliberationem massam sanctificemus. Vitalia. LXX: Ventrem, id est cor, cujus secundo facit mentionem juxta LXX, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem: per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria, cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est, et duos renes, et adipem qui super eos est, id est super femora, quæ renibus sunt vicina, jubet offerri: in medio enim femoris et ventris sunt positi.
Leviticus 4:8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
Leviticus 8:16Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare:
Proverbs 23:26Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.