Leviticus 3:3
Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus: + 3.3 Adipem qui, etc. ID. Oportet intelligibilem adipem offerri, etc., usque ad et per deliberationem massam sanctificemus. Vitalia. LXX: Ventrem, id est cor, cujus secundo facit mentionem juxta LXX, quia duplicem habet operationem secundum medicos, quia per unam partem alimentum trahit, quam vocant ventrem superiorem: per alteram purgationem discernit, quam vocant ventrem inferiorem. Renes sunt genitalium seminum ministeria, cum ventre et femoribus communicantes. Primum ergo adipem, qui supra ventrem est, et duos renes, et adipem qui super eos est, id est super femora, quæ renibus sunt vicina, jubet offerri: in medio enim femoris et ventris sunt positi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:22tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis: + 29.22 Armumque dextrum. GREG., Past., part. 2, c. 3. Sacerdos divina lege, etc., usque ad ad sublimia armo operis invitet.
Leviticus 4:8Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
Leviticus 7:3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:
Leviticus 7:30Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, + 7.30 Tenebit manibus, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit, etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.
Leviticus 16:25et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
1 Samuel 2:15Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.