Leviticus 9:24
et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. + 4.3 Factum est autem, etc. Abel quoque obtulit, etc. Quia justus in omnibus quæ agit per fidem et charitatem de quibus cæteræ virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. Et respexit Dominus ad Abel, etc. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit? Ignem autem de cœlo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judæi recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.
Genesis 17:3Cecidit Abram pronus in faciem.
Leviticus 6:13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Numbers 14:5Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.
Numbers 23:21Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. + 23.21 Non est idolum in Jacob. Alia translatio: Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, in futuro scilicet sæculo. ORIG. Non erit labor in Jacob, neque videbitur dolor in Isræl, etc. II Cor. 11.. Futuræ vitæ status denuntiatur, etc., usque ad et prophetas audiant illos. Dominus Deus, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad qui luctatus est et vicit accipiet. Et clangor victoriæ regis in illo. Admonitio prædicationis, qua in nobis rex, id est Christus, diabolum triumphat.
Judges 13:19Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. + 13.19 Tulit itaque. AUG., quæst. 53. Quod dicit Scriptura ignorasse Manue, quod angelus Domini esset, etc., usque ad ut traderetur inimicis per quadraginta annos.