Genesis 4:3
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. + 4.3 Factum est autem, etc. Abel quoque obtulit, etc. Quia justus in omnibus quæ agit per fidem et charitatem de quibus cæteræ virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. Et respexit Dominus ad Abel, etc. HIER., Quæst. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit? Ignem autem de cœlo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judæi recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. + 18.12 Omnem medullam, etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.
Nehemiah 13:6In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. + 13.6 In omnibus his. BED., ibid. Hæc sententia, etc., usque ad quæ reversus Nehemias mox exstirpavit.