Leviticus 9:8
Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: + 9.8 Statimque, etc. ISICH. Qua causa hæc etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. AUG., ubi supra. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quæ supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Aaron therefore went unto the altar, and slew the calf of the sin offering, which was for himself.
In Context
Cross References
Leviticus 1:4ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens. + 1.4 Ponetque, etc. Quod nos hostiam dicimus, Græce dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiæ ponit, quod significat initium prædictæ conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum pœnas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
Leviticus 4:29Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.