The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 1 › Luke 1:16

Luke 1:16

et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: + 1.16 Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And many of the children of Israel shall he turn to the Lord their God.

In Context

15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.

17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. + 1.17 Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia.

Read all of Luke 1

Cross References

Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.

Matthew 21:32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. + 21.32 Joannes in via justitiæ. Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. Vos autem. GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 1:15Luke 1Luke 1:17 →