Isaiah 49:6
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 3:18Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. + 3.18 Parumque. ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.
Psalms 67:3Sicut deficit fumus, deficiant; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. + 67.3 Sicut deficit fumus. CAS. Fumus ex flamma ascensu vanescit; ita peccatores ex flamma nequitiæ fumiferas actiones producunt, et ipsa elatione deficiunt. Sicut fluit. AUG. De pœnitentibus dici potest; vel in judicio a facie Dei tollentur mali: qui erit ignis ad pœnam impiorum, et lumen justorum. 1
Isaiah 11:10[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum. + 11.10 Qui stat in signum, unde: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Isræl, et in signum cui contradicetur Luc. 2.. LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus.
Isaiah 42:6Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, + 42.6 Justitia. Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judæis.
Isaiah 52:10Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri. + 52.10 Brachium in brachio meo gentes sperabunt Psal. 97.. Et alibi: Brachium tuum cum potentia Psal. 88..
Isaiah 60:3Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. + 60.3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.