Luke 1:26
In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, + 1.26 In mense autem sexto. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And in the sixth month the angel Gabriel was sent from God unto a city of Galilee, named Nazareth,
In Context
Cross References
Matthew 2:23Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth: ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaræus vocabitur. + 2.23 Nazareth. Nazareth, germen novellum vel flos campi interpretatur, de cujus radice germinis sanctus sanctorum ad significandum æternitatis suæ substantiam ascendisse legitur. Sicut ergo eligit tempus quo nasceretur et locum, ita et civitatem in qua coalesceret: cujus nomen indicio est, quod ipsa sanctitas, in sanctitate nutritus, sanctus sanctorum recte dicitur: unde et discipuli ejus prius Nazaræi dicti sunt, sed postea a Christo Christiani vocati sunt. Nazareth Galilææ quo transfertur, partem ejusdem gentis quæ fidem susceptura erat, significat: unde flos interpretatur: quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad cœlestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. Per prophetas. Prophetas pluraliter dicit, quia non habemus fixum de Scriptura exemplum: ostendit sensum non verba se sumpsisse. Vel eisdem verbis in Isaia juxta Hebraicam veritatem: Nazaræus de radice ejus ascendet Isa. 11..
Luke 2:4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, + 2.4 Nazareth. ID. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit.
John 7:41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?