John 7:41
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Others said, This is the Christ. But some said, Shall Christ come out of Galilee?
In Context
40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
Cross References
Matthew 16:14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. + 16.14 Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.
John 1:46Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. + 1.46 Et dixit ei Nathanæl. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.
John 4:25Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. + 4.25 Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quæ fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quærat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.
John 4:42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. + 4.42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.
John 7:31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?