Luke 1:5
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. + 1.5 Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
Cross References
1 Chronicles 24:19Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.
Nehemiah 12:17Abiæ, Zechri: Miamin et Moadiæ, Phelti: