bible.software › Luke › Luke 1 › Luke 1:4
Luke 1:4
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That thou mightest know the certainty of those things, wherein thou hast been instructed.
In Context
3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, + 1.3 Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse.
5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. + 1.5 Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit.
Read all of Luke 1
Cross References
Acts 18:25Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
1 Corinthians 14:19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
2 Peter 1:15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. + 1.15 Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.
This Verse In Other Editions
Study Luke 1:4