Luke 1:55
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.] + 1.55 Sicut locutus est ad patres nostros. Memoriam patrum quibus hæc salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in sæcula. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in sæcula est promissus, quia ipsa promissio hæreditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem sæculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As he spake to our fathers, to Abraham, and to his seed for ever.
In Context
54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
Cross References
Genesis 12:3Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
Genesis 22:18et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Genesis 28:14Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
Galatians 3:16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.