Luke 10:2
Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. + 10.2 Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:17ut descendam et loquar tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. + 11.17 Ut descendam. ISID. In tredecima mansione, etc., usque ad quod quondam fuerat in Moyse et prophetis. Et auferam de spiritu tuo, tradamque eis ut sustentent, etc. AUG., quæst. 18 in Num. Alia littera, etc., usque ad non ut ideo Moyses minus haberet.
1 Kings 18:22Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus: prophetæ autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
Psalms 68:11Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi. + 68.11 Et operui in jejunio, etc. AUG. Præelegi jejunare potius quam fel et acetum accipere; id est, veteres et amaros, qui non intrant in corpus ejus. CAS. Et operui. Non exercui potentiam vindicando. Et factum est, quod patuit in sputis, in opprobrium. AUG. Detrahentium et derisorum. 1
Jeremiah 3:15Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
Zechariah 11:5quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus ! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.
Matthew 9:36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.