The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:25

Luke 10:25

Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, a certain lawyer stood up, and tempted him, saying, Master, what shall I do to inherit eternal life?

In Context

24Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt: et audire quæ auditis, et non audierunt. + 10.24 Quod multi prophetæ. Prophetæ et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in ænigmate; sed apostoli præsentem Dominum habentes, et ab ipso quæ volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.

26At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis?

Read all of Luke 10

Cross References

Matthew 22:34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: + 22.34 Silentium. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.

Luke 7:30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

Luke 18:18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? + 18.18 Et interrogavit eum. BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus Marc. 10.. Magister bone. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem.

Galatians 3:18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:24Luke 10Luke 10:26 →