Matthew 22:34
Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: + 22.34 Silentium. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
Cross References
Matthew 12:14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
Mark 12:28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. + 12.28 Interrogavit eum. HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. Primum omnium, etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est fides quæ per dilectionem operatur.
Acts 5:24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. + 5.24 Magistratus. Secundum Græcum magistratus legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris. Ambigebant. Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.
Acts 21:28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.