The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:30

Luke 10:30

Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus answering said, A certain man went down from Jerusalem to Jericho, and fell among thieves, which stripped him of his raiment, and wounded him, and departed, leaving him half dead.

In Context

29Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? + 10.29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.

31Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via: et viso illo præterivit. + 10.31 Accidit autem, etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur.

Read all of Luke 10

Cross References

Jeremiah 51:52Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus. + 51.52 Propterea, etc. ID. Enumerat plagas Babylonis superventuras et optimatibus ejus, ducibus et magistratibus, et omni populo, etc., usque ad Exite de illa, populus meus, ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis Apoc. 18., etc.

Ezekiel 30:24Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.

Luke 19:28Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. + 19.28 Et his dictis. Finita parabola, vadit Hierosolymam, ut ostenderet de ejusdem maximæ civitatis eventu parabolam fuisse præmissam, quæ non longe post, et ipsum occisura ob odium regni ejus hostili clade sit peritura.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:29Luke 10Luke 10:31 →