The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:29

Luke 10:29

Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? + 10.29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he, willing to justify himself, said unto Jesus, And who is my neighbour?

In Context

28Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives.

30Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

Read all of Luke 10

Cross References

Job 32:2Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. + 32.2 Et iratus indignatusque est Eliu. Eliu Deus meus iste, etc., usque ad quamvis ab eorum vita elationis pravitate disjungitur. Iratus est autem adversus Job. Vanæ enim gloriæ sectatores, etc., usque ad intus positos premunt qualitate dicendi, id est, vitio elationis.

Luke 10:36Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones?

Luke 18:9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

Romans 10:3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. + 10.3 Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.

James 2:24Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:28Luke 10Luke 10:30 →