The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:41

Luke 10:41

Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, + 10.41 Et respondens. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendæ intentionis, ut audiret attentius.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus answered and said unto her, Martha, Martha, thou art careful and troubled about many things:

In Context

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. + 10.40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.

42porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. + 10.42 Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.

Read all of Luke 10

Cross References

Ecclesiastes 6:11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.] + 6.11 Verba sunt. Quasi, Dei quidem filius futurus est homo, tu autem noli ultra inquirere qualis, quomodo et cujusmodi, sed crede generationem ejus.

Mark 4:19et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. + 4.19 Reliqua concupiscentiæ, etc. Quod præceptum est. Præcipitur enim: Concupisces sapientiam: serva mandata Prov. 7., etc. Et alibi: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis Psal. 3.. Hæ concupiscentiæ bonæ: qui reliqua concupiscit, aberrat.

Luke 12:22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. + 12.22 Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.

1 Corinthians 7:32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:40Luke 10Luke 10:42 →