Luke 10:40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium: quæ stetit, et ait: Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi ut me adjuvet. + 10.40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 14:15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam præteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. + 14.15 Vespere autem facto, etc. Recedit Jesus de Judæa, vadit in desertum, turbæ sequuntur, quibus obviat et curat. Hoc non mane vel meridie, sed vespere quando sol justitiæ occubuit et finis mundi appropinquavit. Discipuli ejus. Carnales, et de futuro miraculo refectionis ignari, quibus dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Mystice. Fastidiunt Judæi gentes recipi et murmurant: quorum voce utitur Isaias Isa. 40.: Ecce gentes quasi stilla situlæ. Iterum: Omnes gentes quasi non sint, sed sunt coram eo. Sed Dominus per apostolos reficere decrevit; unde subdit: Jesus autem, etc. Dimitte turbas. Diu est quod idola sequitur, ideoque non est a nobis pascenda pane verbi Dei.
Mark 3:21Et cum audissent sui, exierunt tenere eum: dicebant enim: Quoniam in furorem versus est. + 3.21 Et cum audissent, etc. Turba frequentat eum, sui tanquam furiosum despiciunt, in quo salus gentium notatur, et invidia Judæorum reprobatur, de quibus: In propria venit, et sui eum non receperunt Joan. 6..
Luke 12:29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: + 12.29 Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.