Luke 11:1
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. + 11.1 Et factum est. Post historiam sororum (quæ duas vitas significant) inducit Dominum orasse, et discipulos ad orandum informasse, quia et oratio quam docuit utriusque vitæ in se continet mysterium, et ipsarum perfectio vitarum non nostris viribus, sed precibus est obtinenda. Ut cessavit. Ideo sæpe Salvator orans inducitur, ut discipulos ad orationis studium inducat. Unde finita oratione, a discipulis sciscitatur, ut doceat qualiter debeant orare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Cross References
Luke 6:12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. + 6.12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.
Luke 9:28Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. + 9.28 Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.
Romans 8:26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. + 8.26 Inenarrabilibus. Quommodo enim enarraretur, quando desideratur, quod ignoratur? Non tamen omnino ignoratur. Nam si penitus ignoraretur, non desideraretur. Et rursus si videretur, gemitibus non quæreretur. Scrutatur. AMBR. Non quasi quærens quod nesciat cui nihil est occultum, cuique nota est precatio omnium spirituum.
James 4:2concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. + 4.2 Propter quod. Propter hæc, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret.