Luke 9:28
Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. + 9.28 Post hæc verba. Alii qui sex dies tantum numerant post sex ætates sæculi sanctis a labore quiescendum signant. Lucas qui et primum quo promittitur, et ultimum quo promissio impletur connumerat, octava innuit resurgendum. Nam sicut Christus post sextam sabbati qua crucem ascendit, et post septimam sabbati, qua in sepulcro quievit, octava die resurrexit: sic nos post sex sæculi ætates quibus pro Domino patimur et laboramus, et post septimam quietis animarum quæ interim in alia vita geritur, octava ætate resurgemus. Assumpsit Petrum. Tres tantum dicit, quia multi vocati, pauci electi Matth. 20., et qui fidem Trinitatis inviolatam servant, æterna merentur visione lætari. Scit meritorum cognitor perfectiores fuisse cæteris tres apostolos. Signant illos qui habent fidem, spem, charitatem. Vel per Petrum, præpositi sive conjugati, per Jacobum pœnitentes vel actuales, per Joannem, virgines vel theorici.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 109:4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. + 109.4 Juravit Dominus. CASS. Tertio agit propheta de humanitate Christi, etc., usque ad hinc constat transire victimas secundum ordinem Aaron. Non pœnitebit eum: tu es sacerdos, in æternum. AUG. In Deum nulla cadit pœnitentia: scit enim quid agat, nec mutat consilium, sed verbo pœnitentiæ mutatio rerum aliter quam sperabat evenientium significatur. Quomodo enim cum aliquid pœnitet te fecisse, doles factum quod fecisti. 1
Matthew 26:37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. + 26.37 Cœpit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.
Mark 6:46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. + 6.46 Abiit in montem. ID. Bene orat qui Deum orando quærit, a terrenis ad superiora progrediens, verticem curiæ sublimioris ascendit. Qui de divitiis, etc., usque ad omnia quæ vult potest, quia advocatus et judex noster est; alterum pietatis officium, alterum potestatis insigne.
Mark 14:33Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum: et cœpit pavere et tædere. + 14.33 Et cœpit pavere. HIER. Pavere et tristari docemur ante judicium mortis, qui non possumus per nos dicere nisi per illum: Venit princeps hujus mundi et in me non habet quidquam Joan. 14..
Luke 6:12Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. + 6.12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit.
Luke 9:18Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? + 9.18 Et factum est. Post miraculum cum turbæ vellent eum facere regem, dimissa turba, fugit et ascendit in montem solus orare, et antequam discipuli ascenderent in naviculam, aderant cum ipso. Ipse autem solus orat Patrem. Possunt enim sancti fide et amore Domino conjungi, et eum hominibus excellentiorem intueri, et conversationem ejus in carne passibus humilitatis subsequi, sed incomprehensibilia paternæ positionis arcana solus penetrat, et solus quod orandum novit, orat. Cum discipulis autem non reperitur orasse, sed solus obsecrat, quia Dei consilium humana corda non capiunt, nec quisquam potest interiorum particeps esse cum Christo. Quem me dicunt esse turbæ? Exploraturus fidem discipulorum, prius vulgi sententiam inquirit, ne apostolorum fides firmata videatur vulgari opinione, sed veritatis agnitione. Merito turbæ nominantur quæ diversas de Domino ferunt sententias, quorum sermo et sensus instabilis est et vagus, a quibus suos distinguens ait. Vos autem quem me esse dicitis?