bible.software › Luke › Luke 11 › Luke 11:10
Luke 11:10
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. + 11.10 Quærite et invenietis
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For every one that asketh receiveth; and he that seeketh findeth; and to him that knocketh it shall be opened.
In Context
9Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. + 11.9 Petite et dabitur vobis. Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed tædio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tædio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quæramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit. Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quærens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quæsierit, petierit et pulsaverit.
11Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? + 11.11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem, etc. BED. Mystice. Panis signat charitatem propter majorem appetitum et necessarium usum, etc., usque ad in ea quæ ante sunt se extendat.
Read all of Luke 11
Cross References
Lamentations 3:8Ghimel Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
Lamentations 3:54Sade Inundaverunt aquæ super caput meum; dixi: Perii.
Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
James 5:11Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. + 5.11 Sufferentiam Job. Non dicit: finem Job, cui temporalia sunt restituta, sed sufferentiam Job. Et finem Domini, quia ad patiendum exemplo Job invitat, et tamen non ut temporalia recipiant, sicut Job vetus homo, sed æterna sicut Christus novus homo. Et finem Domini. BED. Audistis lectione, vidistis oculis in cruce longaminiter patientem, sed et gloriam resurrectionis et ascensionis Evangelica prædicatione didicistis.
This Verse In Other Editions
Study Luke 11:10