The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:9

Luke 11:9

Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. + 11.9 Petite et dabitur vobis. Si amicus homo surgit, et dat non amicitia, sed tædio compulsus, quanto magis dat Deus qui sine tædio largissime donat quod petitur. Ne ergo animus ab erroris vanitate conversus spirituali inopia diutius tabescat, petamus epulas verbi, quæramus amicum qui det, pulsemus ostium ubi servantur abscondita. Magnam enim spem tribuit, qui promittendo non decipit. Omnis enim qui petit accipit. Opus est perseverantia, ut consequamur. Quod si petenti datur, et quærens invenit, et pulsanti aperitur, cui ergo non datur, et qui non invenit, et cui non aperitur, apparet quod non bene quæsierit, petierit et pulsaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I say unto you, Ask, and it shall be given you; seek, and ye shall find; knock, and it shall be opened unto you.

In Context

8Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. + 11.8 Propter improbitatem tamen ejus, etc. Multæ sunt insidiæ, et gravis corporis somnus, quia si dormire mens incipit, vigorem suæ virtutis amittit. Excita ergo somnum tuum, ut pulses Christi ostium, ut cum intraveris aperiantur tibi thesauri absconditi, et tenebrosi in Christo Jesu.

10Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. + 11.10 Quærite et invenietis

Read all of Luke 11

Cross References

Psalms 27:4Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis; redde retributionem eorum ipsis. + 27.4 Da illis. Ibid. Prædicere est, non optare, secundum quod intenderunt, non secundum quod inde pervenit: vel optat justitiam Dei in hoc servari. 1

Psalms 34:4Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 1

Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1

Psalms 118:5Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas. 1

Song of Solomon 5:6Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. + 5.6 Pessulum ostii. Causam peccati, id est incredulitatem, et quamlibet aliam: quia ut pessulum, ostium; sic causa detinet peccatum, qua remota removetur, et sublato peccato patet via Christo. Dixerat, quia dilectus manu missa per foramen se tetigerit ac tremore concusserit: cujus tactu vehementer inflammata, cupit jam non per angustiam foraminis ejus manu contingi, sed patefacta cordis janua felicissimo ejus amplexu perfrui, id est suavitate divinæ illustrationis, quam raptim senserat, plenius satiari, sed quia nulli electorum in hac vita conceditur perfecta visio æternorum, quæ in alia vita reservatur, subditur recte: At ille declinaverat. Anima mea, etc. Ecce jam tertius gradus: primitiva fuit ex Judæis conversa; per quam, et postquam hæc gentilis, de qua hactenus actum est; quæ Gentilis ut diximus, hanc tertiam instituit, de qua modo exsequitur: quæ usque ad novissimam intrationem reliquiarum Isræl durabit successu prælatorum et subditorum. Transi quidem, sed tamen locutus est mihi mandata sua relinquens, ut patienter eum exspectarem: et postquam locutus est, Anima mea liquefacta est. Quæsivi et non inveni illum: vocavi, etc. Vox ejusdem Ecclesiæ, quæ aperuit, secundum illos quos aperuit: quæ prius erat venter vel vox ipsorum.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:8Luke 11Luke 11:10 →