bible.software › Luke › Luke 11 › Luke 11:17
Luke 11:17
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he, knowing their thoughts, said unto them, Every kingdom divided against itself is brought to desolation; and a house divided against a house falleth.
In Context
16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.
18Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia. + 11.18 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum. Hoc sibi proprium Dominus reservavit, ut cogitationes intueatur et judicet. Proprium est Judæorum quærere signa, unde Paulus: Judæi signa petunt, gentes sapientiam I Cor. 1.. Ipse autem ut vidit. Non ad verba, sed ad cogitata respondet: in quo dat certum potentiæ suæ signum qua secreta cordium rimatur. Juxta litteram patet, quod omne regnum solidum, et firmum si per partes dividitur, in solitudinem redigitur, vacuatum ab habitatoribus, et domus supra domum cadet cum habitatoribus unius domus ab alterius domus familia vel opprimuntur vel puniuntur. Quo autem hæc spiritualiter tendant, exponit cum adjungit: Si autem et Satanas in seipsum divisus est. Si ego, ut vos dicitis, in principe dæmoniorum ejicio dæmonia, ergo regnum diaboli est divisum contra se, et ita potestas malitiæ ejus stare non potest. Si autem dæmon dæmonem non potest expellere, falso dicitis me in principe dæmoniorum dæmonia ejicere. Si vero potest sicut dicitis, prospicite vobis, ut de regno ejus quod divisum est exeatis, ne in ruina ejus pariter involvamini. In quo autem Dominus ejiciat dæmones, ne dæmoniorum principem existiment, attendant quod sequitur.
Read all of Luke 11
Cross References
2 Chronicles 13:16Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
Isaiah 19:2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. + 19.2 Et concurrere faciam. ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., Matth. 10..
Matthew 12:25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. + 12.25 Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.
John 2:25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.
This Verse In Other Editions
Study Luke 11:17