Matthew 12:25
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. + 12.25 Omne regnum. Necessaria complexione eos arguit. Vel enim Christus virtute Dei dæmones ejicit, vel in principe dæmoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe dæmoniorum, regnum ejus divisum est, nec stabit: et ideo a regno ejus recedant: quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 139:2[Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. + 139.2 Eripe me, Domine, ab homine. CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo. 1
Isaiah 19:2et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum. + 19.2 Et concurrere faciam. ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., Matth. 10..
Amos 4:13Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.]
Mark 2:8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
Luke 11:17Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
John 21:17Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio: Amas me? et dixit ei: Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas. + 21.17 Dicit ei tertio. Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio; et tertio audit a Petro se diligi, et tertio jubet pascere oves. Trinæ negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit judicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem. Contristatus est Petrus. AUG. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pœna est quam culpa, nec parva videretur culpa, si cum illa auferretur pœna. Est ideo vel ad demonstrationem debitæ miseriæ, vel ad emendationem labilis vitæ, vel ad exercitationem necessariæ patientiæ temporaliter tenet hominem pœna, etiam quem jam reum non tenet culpa, et hæc est horum dierum flenda, sed non reprehendenda conditio. Pasce. Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia, si necesse est, subditis providere, exempla virtutum præbere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.