Luke 11:39
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. + 11.39 Calicis. Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?
Cross References
2 Chronicles 25:2Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
Proverbs 30:12generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;
Ezekiel 22:25Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
Zephaniah 3:3Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
Matthew 12:33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. + 12.33 Aut facite. Nihil enim medium quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coarctat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus, non facit bona; si bona sunt, non sunt diaboli. Aut facite, etc. Mystice arbor bona, Christus; fructus, prædicatio Evangelii; curationes, redemptio. Arbor mala diabolus et sui, id est, Scribæ et Pharisæi: et cæteri mali fructus, invidia, detractio, blasphemia, hæresis et hujusmodi.