bible.software › Luke › Luke 11 › Luke 11:38
Luke 11:38
Pharisæus autem cœpit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when the Pharisee saw it, he marvelled that he had not first washed before dinner.
In Context
37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. + 11.37 Et cum loqueretur. Non ait, cum loqueretur hæc, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, postea intravit ad convivium Pharisæi. Quare non baptizatus. Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.
39Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisæi, quod deforis est calicis et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. + 11.39 Calicis. Marcus refert, Judæos baptismata calicis et urceorum lectorumque et æramentorum solitos observare. Calix, vas vitreum; catinus, fictile de terra. Per hoc figuratur fragilitas humani corporis, in quo exterius prætendunt sanctitatem et simulant justitiam, quod foris erat lavabant, intus nequissimi. Quod autem intus est vestrum. Nemo putet fornicationem et hujusmodi corporalia vitia solummodo gravia esse, et spiritualia vitia esse levia, sicut avaritiam, iram, superbiam, etc., sicut Pharisæi putabant.
Read all of Luke 11
Cross References
Matthew 15:2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. + 15.2 Non enim lavant. Intus nihil arguunt, qui intus livore polluti sunt. In vanum quidem sua baptismata servant, qui suorum cordium et corporum sordes abluere negligunt.
John 3:25Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. + 3.25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis, etc. Dum Joannes prædicat, et schola ejus durat, Christus latenter prædicat et operatur, sed palam baptizat, ut oriatur quæstio de baptismo Joannis, et de baptismo Christi, et illa solvatur testimoniis Joannis.
This Verse In Other Editions
Study Luke 11:38