The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:41

Luke 11:41

Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. + 11.41 Verumtamen quod superest. Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judæorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, unde dicitur: Miserere animæ tuæ placens Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But rather give alms of such things as ye have; and, behold, all things are clean unto you.

In Context

40Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit?

42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. + 11.42 Præteritis judicium. Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Prætereunt judicium, quia non omnia quæ agunt in judicium referunt. Charitatem prætereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur.

Read all of Luke 11

Cross References

Deuteronomy 15:8sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.

Psalms 41:1In finem. Intellectus filiis Core. + 41.1 In fine intellectus. CASS. Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. 1

Proverbs 14:31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.

Ecclesiastes 11:1[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. + 11.1 Mitte panem. Aptos fructificationi.

Daniel 4:27Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?

Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:41

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:40Luke 11Luke 11:42 →