Luke 11:47
Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. + 11.47 Væ vobis. Non arguuntur quod exornant monumenta prophetarum, sed quia interfectores prophetarum imitantur, ædificando sepulcra, accusant paterna facinora. Sed persequendo Christum et apostolos imitantur scelera patrum, et sententiam damnationis quam in patres proferebant, in seipsos retorquent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe unto you! for ye build the sepulchres of the prophets, and your fathers killed them.
In Context
Cross References
Matthew 23:29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, + 23.29 Qui ædificatis. Extruitis memoriam occisorum propter favorem vulgi, ut justi videamini, arguitis etiam facinora patrum vestrorum.
1 Thessalonians 2:15qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,