Luke 11:48
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis eorum sepulchra. + 11.48 Profecto. Propter vulgi favorem captandum ædificatis, quasi exhorreatis scelera eorum, sed ipso opere ostenditis, quod perfidiæ eorum, consentitis, quia hoc bonum non bene facitis sed pro vana gloria. Vos autem. Propterea quia estis imitatores illorum, ut impleatis quod patribus defuit, scilicet ut me et meos persequamini, quem illi persecuti sunt in prophetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
Psalms 64:8qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes, + 64.8 Qui conturbas profundum maris. Ecce qui per illos paratos fecit, conturbans ad pœnitentiam. Profundum maris, non superficiem, sed corda profundius mersa, vel corda principum. Hæc conturbata sunt, cum viderent et deos suos et spes suas ad nihilum venire. Sonum. AUG. Sonantes contradictione, fluctuantes persecutione, etc., usque ad dum istos plus diis suis valere cernunt. 1
Matthew 21:35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.
James 5:10Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. + 5.10 Prophetas. ID. Prophetæ, qui tam sancti erant ut Dei Spiritus per eos sua mysteria loqueretur, etc., usque ad de Domino quantum ad exitum mortis.