Luke 12:13
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem. + 12.13 Magister. Commendanti gratiam supernæ pacis et unitatis, vult iste ingerere molestiam terrenæ divisionis, unde et homo dicitur, id est terrenus. Inter quos enim hujusmodi zelus et contentio est, homines sunt et secundum hominem ambulant. Inter fratres, patrimonium, non judex medius, sed pietas debet sequestra dividere, quamvis immortalitatis patrimonium non sit pecunia hominibus petendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
Cross References
Ezekiel 33:31Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus: et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos: quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
Acts 8:18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,