Luke 12:14
At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos? + 12.14 Quis me constituit. Non sum dissensionis Deus, sed pacis et unitatis, qui veni homines pacificare cum angelis, ut multi unum cor et unam animam habeant. Non ut dividantur, sed ut habeant omnia communia, nec sit aliquis egens inter eos. Ille qui non colligit mecum, est divisor fraternitatis et dissensionis auctor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto him, Man, who made me a judge or a divider over you?
In Context
Cross References
Exodus 2:14Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? + 2.14 Timuit Moses, etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.
Luke 5:20Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. + 5.20 Quorum fidem. BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Hæc curatio paralytici significat salvationem animæ suspirantis ad Deum, etc., usque ad quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Homo, remittuntur, etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quæ pro eo precetur. Quia pro culpa animæ etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.
John 6:15Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. + 6.15 Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.
John 18:35Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? + 18.35 Quid fecisti. Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia.
Romans 2:3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? + 2.3 Existimas autem. Communiter legitur hoc capitulum contra Judæos et gentiles; potest tamen et specialiter legi contra superciliosum quemlibet Ecclesiæ prælatum. Quia tu effugies. Peccas, dum tibi impunitatem promittis, gravius: quia contemnis bonum Dei, et ignoras te contemnere, et hoc facis? Increpatio, quasi diceret: Mirum est.