The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 12 › Luke 12:30

Luke 12:30

hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. + 12.30 Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum, ideo hæc omnia adjicientur vobis, etiam non quærentibus, ut nec in præsenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hæc subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For all these things do the nations of the world seek after: and your Father knoweth that ye have need of these things.

In Context

29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: + 12.29 Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.

31Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.

Read all of Luke 12

Cross References

Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.

Matthew 6:32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

Matthew 18:14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

John 20:17Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

1 Thessalonians 4:5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 12:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 12:29Luke 12Luke 12:31 →