Matthew 6:32
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 17:14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. + 17.14 Intonuit. CASS. Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem: ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui. 1
Matthew 5:46Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? + 5.46 Publicani. Exactores Romanorum, quos Judæi sic vocant, quia de republica curam gerebant. Dicuntur et nomen traxisse a Publio Romano rege, qui prius eos ordinavit.
Matthew 20:25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
Luke 12:30hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. + 12.30 Et hæc omnia. Quia omnia sunt filiorum, ideo hæc omnia adjicientur vobis, etiam non quærentibus, ut nec in præsenti nec in futuro desit aliqua gratia fidelibus, quibus si hæc subtrahuntur, ad probationem est, si dantur ad gratiarum actionem, quia omnia cooperantur in bonum bonis.
1 Thessalonians 4:5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum: