Luke 13:26
tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. + 13.26 Manducavimus, etc. Non festivitatum epulatio juvat, quæ fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judæis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. In plateis, etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Cross References
2 Timothy 3:5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: + 3.5 Habentes speciem. Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.